Issachar asinus fortis, vel osseus, id est vir agricola, accubans in terminis, quia Mediterranea possedit inter maritimam et montes. Et vidit requiem, quod esset bona, id est terram fecundam, unde sequitur, et terram, quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, quia in vehendis mercibus ad mare, quae in finibus suis abundabant, laboravit, factusque est tributis serviens, id est navibus ferentibus tributa. Hoc Hebraei metaphorice exponunt dicentes quia nocte et die studendo laboravit, et ideo omnes tribus ei servierunt, quasi magistro dona ferentes.